Jacob autem abiit itinere quo coeperat, fuitque ei obvia multitudo angelorum, et ob hoc vocavit locum illum Manaim, id est castra, quia ibi vidit angelos, quasi paratos defendere eum a fratre, quem timebat. Misit autem ab illo loco nuntios ad fratrem, qui explorarent fratris animum. Qui reversi nuntiaverunt Esau sibi occurrentem pacificum cum quadringentis viris. Timuit ergo Jacob, non de promissione angelorum diffidens, sed more hominum perturbatus. Et divisit populum, qui secum erat, in duas turmas, ancillas, et liberos earum in priori turma. In secunda liberas, et filios earum, ita tamen quod in extremitate ejus posuit Rachel, et Joseph, tanquam chariores. Unde quidam erraverunt putantes, tertiam turmam Rachel, et Joseph habuisse. Sic autem divisit, ut si veniret Esau ad nocendum, et priorem percuteret turmam, reliqua fugiens, salvaretur. Separavit autem ibidem de his, quae habebat munera fratri suo, quaeque pulchriora, et rariora, et diversorum generum animalia. Misit etiam ea per diversos nuntios, spatium ponens inter gregem, ut ex frequentia munerum sese subsequentium, multa esse putarentur, ut muneribus, si quid indignationis esset adhuc in Esau, placaretur. Praecesserunt ergo munera, ipse vero adhuc erat in Manaim. Consurgensque ante diluculum, traduxit uxores, et filios, cum omnibus ad se pertinentibus, per vadum Jaboch. Josephus dicit, quod torrentem nomine Jaboch transierunt: et quia in Genesi legitur, cum orasset Jacob timens fratrem, dixisse: In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior, forte Jordanis dicitur, quem pertransivit, et quia ibi calculosus, et torrens, dicitur vadum Jaboch. Forte autem vitio scriptoris, pro Jacob legitur Jaboch, et ex transitu illo, sortitum est hoc nomen, vadum Jacob.